Benedictvs episcopvs
Servvs servorvm dei ad perpetvam rei memoriam
Pages 532 à 548
Citer ce chapitre
- AMADIEU, Jean-Baptiste,
- Amadieu, Jean-Baptiste.
- Amadieu, J.-B.
Citer ce chapitre
- Amadieu, J.-B.
- Amadieu, Jean-Baptiste.
- AMADIEU, Jean-Baptiste,
[Préambule. Zèle des prédécesseurs du pape pour proscrire les mauvais livres.]
SOLLICITA AC PROVIDA Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum vigilantia in eam semper curam incubuit, ut Christifideles ab eorum Librorum lectione averteret, ex quibus incauti ac simplices detrimenti quidpiam capere possent, imbuique opinionibus ac doctrinis, quae vel morum integritati, vel Catholicae Religionis Dogmatibus adversantur. Nam ut vetustissimum mittamus Sancti Gelasii I. Decretum, quaeque jam pridem a Gregorio IX. aliisque Pontificibus hac de re statuta fuerunt; ignorare neminem arbitramur, quae fuerint a Praedecessoribus Nostris Pio IV. Sancto Pio V. et Clemente VIII. diligentissime praestita, ut saluberrimum opus a Sacrosanctae Tridentinae Synodi Patribus susceptum, mature discussum, ac pene ad exitum perductum, de vetitae lectionis Librorum Indice conficiendo, atque vulgando, non absolverent solum atque perficerent, sed sapientissimis etiam decretis ac regulis communirent. Quod quidem negocium Apostolica Sedes continenter urget, ac promovet; ad id deputatis duabus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Congregationibus, quibus onus inquirendi in pravos noxiosque libros impositum est, cognoscendique, quibus emendatio, et quibus proscriptio debeatur.La sollicitude et la prévoyance des Pontifes Romains, Nos prédécesseurs, a toujours veillé soigneusement à éloigner les fidèles des livres dont la lecture aurait sur les âmes imprudentes et naïves une influence regrettable, en leur inoculant des opinions et des doctrines opposées à l’intégrité des mœurs et aux dogmes de la religion catholique…
Date de mise en ligne : 12/03/2025
Ce chapitre est en accès conditionnel
Acheter cet ouvrage
30,99 €
Acheter ce chapitre
5,00 €